Alle volte riprendo qualcuno dei vecchi Carmina Burana e mi viene da sorridere; i problemi che irridevano sono gli stessi dei nostri tempi e forse sono gli stessi di sempre.

In terra il sommo re è in questo tempo il denaro… Il tutto messo in una litania come a dire che è questa la religione che ci muove in realtà.

In terra summus rex est hoc tempore Nummus.‎
Nummum mirantur reges et ei famulantur.‎
Nummo venalis favet ordo pontificalis.‎
Nummus in abbatum cameris retinet dominatum.‎
Nummum nigrorum veneratur turba priorum.‎
Nummus magnorum fit iudex conciliorum.‎
Nummus bella gerit, nec si vult, pax sibi deerit.‎
Nummus agit lites, quia vult deponere dites.‎
Erigit ad plenum de stercore Nummus egenum.‎
Omnia Nummus emit venditque, dat et data demit.‎
Nummus adulatur, Nummus post blanda minatur.‎
Nummus mentitur, Nummus verax reperitur.‎
Nummms periuros miseros facit et perituros.‎
Nummus avarorum deus est et spes cupidorum.‎
Nummus in errorem mulierum ducit amorem.‎
Nummus venales dominas facit imperiales.‎
Nummus raptores facit ipsos nobiliores.‎
Nummus habet plures quam celum sidera fures.‎
Si Nummus placitat, cito cuncta pericula vitat.‎
Si Nummus vicit, dominus cum iudice dicit:‎
‎«Nummus ludebat, agnum niveum capiebat.»‎
Nummus, rex magnus, dixit: «Niger est meus agnus».‎
Nummus fautores habet astantes seniores.‎
Si Nummus loquitur, pauper tacet; hoc bene scitur.‎
Nummus merores reprimit relevatque labores.‎
Nummus corda necat sapientum, lumina cecat.‎
Nummus, ut est certum, stultum docet esse disertum.‎
Nummus habet medicos, fictos acquirit amicos.‎
In Nummi mensa sunt splendida fercula densa.‎
Nummus laudatos pisces comedit piperatos.‎
Francorum vinum Nummus bibit atque marinum.‎
Nummus famosas vestes gerit et pretiosas.‎
Nummo splendorem dant vestes exteriorem.‎
Nummus eos gestat lapides, quos India prestat.‎
Nummus dulce putat, quod eum gens tota salutat.‎
Nummus et invadit et que vult oppida tradit.‎
Nummus adoratur, quia virtutes operatur:‎
Hic egros sanat, secat, urit et aspera planat,‎
Vile facit carum, quod dulce est, reddit amarum
Et facit audire surdum claudumque salire.‎
De Nummo quedam maiora prioribus edam:‎
Vidi cantantem Nummum, missam celebrantem;‎
Nummus cantabat, Nummus responsa parabat;‎
Vidi, quod flebat, dum sermonem faciebat,‎
Et subridebat, populum quia decipiebat.‎
Nullus honoratur sine Nummo, nullus amatur.‎
Quem genus infamat, Nummus: «Probus est homo!» clamat.‎
Ecce patet cuique, quod Nummus regnat ubique.‎
Sed quia consumi poterit cito gloria Nummi,‎
Ex hac esse schola non vult Sapientia sola.‎

Website | + posts

Samuele Baracani: nato nel 1991, biellese, ma non abbastanza, pendolare cronico, cresciuto nelle peggiori scuole che mi hanno avviato alla letteratura e, di lì, allo scrivere, che è uno dei miei modi preferiti per perdere tempo e farlo perdere a chi mi legge. Mi diletto nella prosa e nella poesia sull'esempio degli autori che più amo, da Tasso a David Foster Wallace. Su ispirazione chauceriana ho raccolto un paio di raccontini di bassa lega in un libro che ho intitolato Novelle Pendolari e, non contento, ho deciso di ripetere lo scempio con Fuga dai Faggi Silenziosi.